monumenta.ch > Augustinus > sectio 5 > 97 > sectio 2

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 77, 2
Attendite, inquit, populus meus, legem meam. Quem hic credamus loqui nisi Deum? Ipse enim legem dedit populo suo, quem liberatum ex Aegypto congregavit, quae congregatio proprie Synagoga nuncupatur, quod interpretatur Asaph. Utrum ergo ita dictum est, Intellectus Asaph, quod ipse Asaph intellexerit; an figurate intelligendum, quod eadem Synagoga, hoc est, idem populus intellexerit, cui dicitur, Attendite, populus meus, legem meam? Quid est ergo quod eumdem populum per prophetam increpat, dicens: Israel autem me non agnovit, et populus meus non intellexit ? Sed profecto erant etiam in illo populo qui intelligerent, habentes fidem quae postea revelata est non ad Legis litteram, sed ad gratiam Spiritus pertinentem . Non enim sine ipsa fide fuerunt, qui eius in Christo futuram revelationem praevidere et praenuntiare potuerunt; cum et illa vetera sacramenta, significantia fuerint futurorum. An soli Prophetae habebant hanc fidem, non et populus? Imo vero etiam qui Prophetas fideliter audiebant, eadem adiuvabantur gratia, ut intelligerent quod audiebant. Sed utique sacramentum regni coelorum velabatur in Veteri Testamento, quod plenitudine temporis revelaretur in Novo. 'Nolo enim vos' ait Apostolus, 'ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes per Moysen baptizati sunt in nube et in mari, et omnes eumdem cibum spiritualem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritualem biberunt: bibebant enim de spirituali consequente eos petra; petra autem erat Christus.' Idem itaque in mysterio cibus et potus illorum qui noster; sed significatione idem, non specie; quia idem ipse Christus illis in petra figuratus, nobis in carne manifestatus. 'Sed non,' inquit, 'in omnibus illis beneplacitum est Deo . Omnes' quidem 'eumdem cibum spiritualem manducaverunt, et eumdem potum spiritualem biberunt,' id est, spirituale aliquid significantem; 'sed non in omnibus illis beneplacitum est Deo.' Cum dicit, 'Non in omnibus,' erant ergo ibi aliqui in quibus beneplacitum est Deo; et cum essent omnia communia sacramenta, non communis erat omnibus gratia, quae sacramentorum virtus est. Sicut et nunc iam revelata fide quae tunc velabatur, omnibus in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti baptizatis , commune est lavacrum regenerationis; sed ipsa gratia cuius ipsa sunt Sacramenta, qua membra corporis Christi cum suo capite regenerata sunt, non communis est omnibus. Nam et haeretici habent eumdem Baptismum, et falsi fratres in communione catholici nominis. Ergo et hic recte dicitur: Sed non in omnibus illis beneplacitum est Deo.